

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 12: Versus 20
Dixit autem.Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere.Stulte.Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte praereptus aliis congregata relinques.Repetunt,etc. In nocte aufertur anima, quae in obscuritate cordis quod poterat pati, praevidere noluit.